SILENUS

SILENUS
I.
SILENUS
Bacchi nutritius et Paedagogus, semper asinô vehi solitus: quem Aratus, in gratiam alumm, inter sidera translatum dicit. Silenos vero provectioris aetatis Satyros dici, affirmat Pausan. l. 1. quos ebrios, ut plurimum, fingunt. Unde iacentem inducit Virg. Ecl. 6. v. 15.
Hesterno inflatum venas, (ut semper) Iacchô.
Ovid. Metam. l. 4. v. 26.
Quique senex ferulâ titubantes ebrius artus
Sustinet, et pando non fortiter hoeret asello.
Phurnutus nomen habere vult ὐπὸ τȏυ σιλλαίνειν, quod est proscindere convitiis. Quare Sillorum libri dicti, quibus ut Scepticus, Dogmaticos omnes maledictis proscindebat. Sed Aristophanis Interpres a voce σίνος, quae penem significat deducit. Lucianus quoque in Deorum contione eum his verbis describit: Ο῾ δὲ φαλακρὸς γέρων, σιμὸς την` ῤῖνα ἐπι ὄνου κατὰ πολλὰ ὀχούμενος. Apud Platonem vero in Alcibiade Sileni, nihil sunt, nisi sectiles imagunculae ita concinnatae, ut diduci et explicari possent: At clausae ridiculam tibicinis speciem ostentabant: apertae venerabile numen exserebant. Itaque his comparat Socratem Alcibiades, quod longe alius intrinsecus esset, quam extrinsecus videri queat. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 21. Sileni fabula unde sumpserit originem, non nisi gravate refert doctiffimus Bochattus. l. 1. Chanaan. c. 18. nempe ex prophetiâ de Silo, qui Christus est, horrendum in modum detortâ. quod quasi per nebulam cum viderit Iustinus M. hanc ipsam prophetiam scripsit Daemones ad Bacchum retulisse, et in eius mysteriis ὄνον asinum recensuisse: Hoc ille 2. locis; semel in posteriore Apolog. pro Christianis, et rursus in Dialogo cum Tryphone Iudaeo, ubi mirâ metamorphosi ὄνον in οἰνον librarii mutârunt. Iam vero ut res expendatur accuratius. 1. Ut ex Sir, id est, cantico, Phoenices Siran, et Graeic fecêre Sirenes; it a ex Silo, vel Sil ab Illis Silan, ab his Sienus dictus. 2. Et quia de Silo dicitur, illius erit doctrina populorum, vel congregatio docendi causâ, Silenum aiunt fuisse valde doctum, et Bacchi εἰσηγητην`, καὶ διδάσκαλον τῶν καλλίςτων ἐπιτηδευμάτων. In Aeliano, l. 3. Var. Hist. c. 18. Silenus de altero orbe mira narrat; in Plutarcho de Consolat. ad Apollon. de morte agit, in Virgilio loc. cit. de principiis rerum disserit. 3. Additur sive de Christo, sive de Iuda, ut quidam volunt: Ligans ad vitem asellum suum, et ad generosam vitem pullum asinae: Inde Silenus est ἐπὶ ὄνου τὰ πολλὰ ὀχούμενος, i. e. asinô plerumque vectus uti loquitur Lucian. in Concil. Deor. 4. Tale est, quod calcandis uvis ideo Silenum addicunt, quia sequitur in prophetiâ, sive benedictione Iacobi; Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum operimentum suum, instar calcantium in torculari, ut explicatur in Esaiâ. c. 63. v. 2. 5. Sed nihil tam impium, quam quod Silenum semper ebrium esse fingunt, uti supra ostendimus; quia statim additur; rubent illi oculi ex vino, ac si eôdem id sensu dicatur, quô a Solomone, Proverb. c. 23. v. 29. 30. Cui rubor coulorum? iis, qui vono immorantur. 6. Sileno denique pro cibo apud Euripidem in Cyclope v. 136. Καὶ τυρὸς ὀπίας ἐςτὶ, καὶ βοὸς γάλα. Coagulatus caseus est, et lac bovis; quia prop0hetia finitur hâc clausulâ: Dentes eius ex lacte albescent. Nihil poterat Diabolus foedius comminisci, ut sanctissima religionis nostrae mysteria profanaret, et impiorum hominum cavillis exponeret. Nic. Lloydius. coeterum, Phrygem
discertim vocat Tertullian. de Anima c. 2. ubi, inter alios, Deorum ordinibus insertos, etiam recenset Silenum Phrygem, cui a Pastoribus perducto ingentes aures suas tradidit: de auribus autem Midae ingentibus, satis notum. Quas Sileno commodâsse quod dicit Sertullianus, nil mirum est; Fuit enim Silenus pro illis temporibus, naturae et antiquitatis omnis intelligentissimus: unde nec alium de istis, quam Silenum, loquentem inducere voluit Maro Ecl. 6. cui Silenus nomen, ubi Servius Poetam
ea maxime sequutum esse dicit, quae de Sileno prodiderat Theopompus Chius. Cuius fide etiam Aelianus Hist. Var. l. 3. c. 18. complara refert: etiam apud Cicer. Tuscul. l. 1. quoddam ex Sileni huius dictis reperias, ubi ait: Fertur de Sileno fabella, cum a Mida captus esset, hoc ei nuneris pro sua missione dedisse, docuisseque Regem, Non nasci hominibus longe optimum esse: proximum autem, quamprimum more. Quomodo vero cepterit Silenum Midas, docet inter alios Xenophon de Expedit. Cyril. 1. ubi ait, fontem, qui Midae dicebatur, vino miscuisse: nempe sic inebriavit is Silenum. Sed de fonte fabulam sapit, in quit Vossius: Credo, tam sapienti viro, sapientiam Midas magms expeclorârit culullis. Nec sane Silenus ille unus fuit e multis; sed unus e Regulis Cariae, qui Nisae imperaret, de quo fidem fecerit Diodor. Sic. l. 3. Liberi Thebani, qui Cadmi nepos fuit, σύγχρονος; imo idem cum Marsya, unde apud Herodot. l. 7. reperias, ut ab Apolline suspensus sit, ὁ τȏυ Σιληνοῦ Μαρσύεω ἀσκὸς. Nec obstat, quod Marsyam hunc aliqui non Silenum, sed Satyrum appellent, ut Max. Tyrius Serm. 30. initio: Quippe iunior cum esset, Satyrus: grandior autem natu, Silenus dici meruit: solâ enim aetate hi differebant. Marsyam autem Midae Regis temporibus vixisse, etiam id ostendit, quod legitur de Mida filiam despondente Attidi Cybeles amasio; item de Marsya, post Attidem a Meone interemptum, Cybelem in fuga sua comitante, ac tum provocante in certamen quendam seu Regulum seu Sacerdotem, a quo fuerit excoriatus. Vide Gerh. Ioh. Voss. loc. cit. Effigem sileni in Lucerna veteri exhibet Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 3. c. 11. et l. 6. c. 27. ex argento caelatam habes, apud Plin. l. 33. c. 12. in marmore Pario repertam, apud eundem l. 36. c. 5. Sed et Silenum festive gestientem, inter Pictoriae Artis miracula, servat hodieque Musaeum Kircherianum, ut videre est apud Georg. de Sepibus in Descript. illius p. 8. Pingebatur autem calvus et nasô collisô deformis: unde Lucretius, l. 4. v. 1162. Simula, Silena est. Imo τῶν εν τοῖς σατυρικοῖς αἰςχίςτους Silenos nominat Xenophon, vide Casabon. ad Iulium Suet. c. 45. Hinc in Satyra Graeca veteri, inter Satyricas personas, Silenus quoque, Papus, et ex utroque compositus, Papposilenus, ferô ac terribili aspectu, erant: fuitque Sileno crassa tunica foenô contexta et ἀμφίμαλλοι χιτῶνες, utrinque villosae, Scaliger Poetic. l. 1. c. 17. qui primum se ausum esse longissimis versibus, quippe novenariis, canere Silenum, scribit l. 2. c. 27. cuiusmodi distichon Laertius in vita Diog. recitat,
Διόγενες ἄγε λέγε, τίς ἔλαβέ σε μόρος
Ἐς ἄϊδος ἔλαβέ με κυνὸς ἄγριον ὀδάξ.
Diogenes age dic, quod corripuit te fatum?
In Orcum rapuit me canis ferox morsus.
Vide quoque supra Fons, et infra Sillus.
II.
SILENUS
Historicus, Dionysio Halicarn. l. 1. celebratus. Calatianum fuisse, deque rebus Siculis scripsisse restatur Athenaeus l. 12. Vide Voss. de Hist. Grace. p. 414.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Silenus — Si*le nus, n. [L. Silenus the tutor and attendant of Bacchus.] (Zo[ o]l.) See {Wanderoo}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Silenus — dans la mythologie étrusque est la divinité de la nature sauvage, l équivalent de la Silène grecque. Source ... Articles connexes Liste des figures mythologiques étrusques v · Mythologie étrusque …   Wikipédia en Français

  • Silēnus — Silēnus, 1) s. Silenos; 2) ein aus dem Affengeschlechte Pavian gebildetes Geschlecht, zu ihm ist der Wandern u. Makak (s. b.) gerechnet …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Silēnus — Silēnus, s. Seilenos …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Silenus — 1710, from Gk. seilenos, foster father of Bacchus and leader of the satyrs …   Etymology dictionary

  • Silenus — [sī lē′nəs] n. [L < Gr Seilēnos] Gr. Myth. 1. the foster father and tutor of Dionysus and leader of the satyrs, traditionally pictured as a fat, drunken, jovial old man with pointed ears 2. pl. sileni [sī lē′nī] [s ] any of a group of woodland …   English World dictionary

  • Silenus — The Silenoi (Σειληνοί) were followers of Dionysus. They were drunks, and were usually bald and fat with thick lips and squat noses, and had the legs of a human. Later, the plural silenoi went out of use and the only references were to one… …   Wikipedia

  • Silenus — Silenos mit dem Bacchusknaben (Vatikan) Silenos oder Seilenos (lateinisch Silenus) ist in der griechischen Mythologie der Sohn des Hirtengottes Pan oder des Hermes und einer Nymphe. In Nysa soll er von den Nymphen großgezogen und dort König… …   Deutsch Wikipedia

  • Silenus —    Depending on the ancient source consulted, Silenus is either the son of Pan or Mercury. Custodian, educator, and follower of Bacchus, he is normally represented in art as a jolly heavy set figure who rides on a donkey, wears a crown of flowers …   Dictionary of Renaissance art

  • silenus — Wanderoo Wan der*oo , n. [Cingalese wanderu a monkey.] (Zo[ o]l.) A large monkey ({Macacus silenus}) native of Malabar. It is black, or nearly so, but has a long white or gray beard encircling the face. Called also {maha}, {silenus},… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”